- PERGAMUS
- I.PERGAMUSarx summa urbis Troianae. Hesych. Πέργαμος, ἡ ἀκρόπολις Ι᾿λίου.II.PERGAMUSurbs Throadis, seu Mysiae mediterranea ad Caicum fluv. diu sub Attalicis regibus fortunata, caput exigui regni quod an. circiter 470. Urb. Cond. sub Philaetero, Lysimachi Thraciae Regis aerarii praefecto, inchoatum, succedente ipsi nepote Eumene I. transiit ad Attalum I. regem, qui regnavit Ann. 44. Ei Eumenes II. successit, per an. 42. Hunc Attalus II. fraterexcepit, per an. 41. velut tutor Attali qui improlis defunctus, An. 621. Urb. Cong. populum Romanum heredem instituit. Sic postea Romanorum provincia fuit, expugnata a Mussimo Saracenorum Praefecto, etsi cives crudeli factô se ad defensionem obstrinxissent, A. C. 718. apud hanc chartae usus inventus est, quae nunc quoque vulgo Pergamena dicitur; ab Attalo, ut Aelia. nus; velab Eumene, ut Plinius ait, condita, et Galeni patria. Fuit olim Episcopalis ab Archiepiscopo Ephesino, dein Metropolitana. In hac urbe Aesculapium medicinam exercuisse, ibique officinam habuisse Lucianus in Iatromenippo tradit. Martial. l. 9. Epigr. 17. v. 1.Consilium formae speculum, dulcesque capillosPergameo posuit dona sacrata Deo.Erat Pergamipavimentum, opus Zenodoti praeclarum, Vitruv. Hîc Carpus, Paphylus et Agathonica passi, A.C. 170. Eusebius, l. 5. c. 2. et 3. Hodie Pergamo, teste Sophianô. Strab. l. 13. Plin. l. 5. c. 30. l. 13. c. 11. Iustin l. 13. c. 2. Polyb. l. 5. Pancirollus de mirab. part. 2. tit. 13. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.